Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

mero repletus, coniecit se in eundem locum sed interne, hunc cum matrona audiuisset tussientem, rata monachum adesse,

infit, pater ades? Tune lictor paululum mutata uoce ait, adsum. Tum matrona nos (inquit) commigrauimus in alias sedes, simul locum indicans. Potes itaque uenire quando tibi placet, maritus nonest domi. Quomodo auderem inquit ille fraudium ignarus? tum illa subridens. Vnde hic tibi insolitus timor? quasi alias non frequenter ueneris, accipe annulum meum, et ueni quasi interrogaturu8 an ego perdiderim? Sic misere delusa decessit,

lictor annulum omnibus ostendit. Ita nebulones isti cuculati, nouerunt etiam pudicissimarum matronarum expugnare pudicitiam, ut quantumuis diligentes sint boni uiri intuenda pudicitia uxo-//rum: tarnen ita experrecti non sunt, ut ab ipsis Gbl. i» cauere possint, audacia enim istorum et astutia omnium studia uincit. Mechliniae est magister Gummarus inscitiae doctor utri usque Veneris, iam emeritus miles, quo hominequid impurius?

quid indoctius? quid superstitiosius ? quid magis impium? et tarnen magnus est hsereticorum inquisitor, et examinator. Vidimus illum aliquando adesse ijs, qui prop ter confessionem Euangelij exurebantur, tantum inculcabat Papam, purgatorium, merita sanctorum, haec erat instructio et consolatio illorum, qui in medijs stridentibus flammis, animas exalabant. Hic ille est IIoAAjt? Se l<pilfiov$ \bu%xz xi~hi 7rpotxdiev 'epüw. Quantum olim saeuierit in purioris doctrinae studiosos, omnibus lippis et tonsoribus notum. Quot uero uirgines, beginas, nuptas et innuptas stuprarit, ipsius cubiculi scamna, sedes, agitatione fracta si loqui possent, exponerent. Alter: Petrus lupus. In quo uerum est, quod uulgo dici consueuit. Conueniunt rebus nomina saepe suis. huic non sufficit Christi nomen nisi et Iesuita dicatur,

hic non ueretur rudere pro suggestu, ad hunc modum. Si uacca potest ingredi muscipulam, etiam coniugati ingredientur regnum coelorum. Sed uacca non potest ingredi muscipulam. Ergo nee coniugati regnum coelorum. Mar. O acutum dialecticum. Pas. Et tarnen nebulo ipse neque a nuptis, neque ab innuptis sese continet. Nundum elapsus est annus, quod infirmitatem simulant Louanij: a qua ut facilius conualesceret, habuit custodem adeo formosam: ut non putem delicatioris formse fuisse in tota ciuitate, summa ut non iniuria illud Vergilij recitauero. //

Indum sanguineo ueluti uiolauerit ostro. Gbl.ijr

Si quis ebur, uel mixta rubent ubi lilia multa,

Alba rosa, taleis uirgo dabat ore colores.

Sluiten