Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

runt, ita intelligendum est de caeteris secundum lus Canonicum.

Quierit iam Pasquillus num hoe sit sese exaltare supra Deum?

eius mandata qui dixit coelm ') et terra transibunt, uerba nero mea non transibunt in nihilum redigere, et per consequens sit ipse Antichristus, ut illum depingit Paulus, secundo Tes. secundo.

Item super Clement, lib. 5. tit. 4. Ad nostrum. Scribitur Per Papam Reges regnare et legum conditores iusta decernere,

et citat Prouerb. 8. Quaoritur iam an hoe non sic mendacem facere spiritum sanctum qui hoe Prou. 8. et alias attribuit aeternao sapientise, id est, filio Dei ? nam duo non possunt unius eiusdemque rei uno et eodem tempore esse autores.

Papa totius mundi tenet principatum, 9. q. 3. et proemium 6. decret: Item Glossa super 6. decret. de statu // regularium, G bl. iiijr quserit igitur Pasquillus, an falsum sit quod ait Christus. Reges gentium dominantur eorum, uos autem non sic, et in multis alijs locis.

Cum scriptum sit dist. 21. quod Ecclesia Romana habeat primatum a domino. Item dist. 22. Non a Synodis sed a Christo,

quseritur itaque an delirarint, Gregorius et Pelagius, qui uetant dist. 99. Ne quis uniuersalis dicatur Episcopus. Et Augustinus super Iohan. tract. 118. et 124. quod toti Ecclesiae claues dederit et locutum fuisse. Idem de baptismo contra Donat. lib. 3. cap.

3. dicit ad hunc modum. Nullus nostrum se Episcopum Episcoporum constituit. Quaoritur etiam au blasphemus sit Cyprianus qui quoties ab *) Romanum Episcopum scribis 3J tantum fratrem coepiscopos et consacerdotes nominat, et similia multa adduci possent.

Cum Papa nunc uulgo dicatur sanctissimus, nee fas sit illum alio nomine nominare, quterit Pasquillus. An iusaniat Anastasius dist. 19. dicens non omnem Papam esse sanctum, sed saopius a Deo ut reprobum puniri, et histori® produnt maximum Paparum numerum tam nefanda, horrenda, et abominanda scelera patrasse ut non sine horrore meminisse possim.

Papa scribit seipsum seruum seruorum, an hoe ita debeat intelligi quemadmodum Diogenes dicebat Alexand. Maced. esse omnium scelerum et cupiditatum seruum? alias non uideo quomodo dici possit. //

1) Lees: coelum.

2) Lees: ad.

3) Lees: Scrib it.

Sluiten