Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

DE MONACHIS. Hbi.ir

Vtrum cuculla Franciscana aut Scapulare Carmelitarum, uel Rosarium predicatorum, reddant homines immunes apurgatorio, ut docent prsedicti Monachi?

Monachi cum quotidie nihil aliud agant quam potent, scortentur, inuicem inuideant, mordeant, detrahant, scurrilia loquantur, ultro citroque nefanda patiantur et agant, non solum sibi sed alijs etiam regnum coelorum (ut secure uendere possint ut faciunt) mereantur?

Vtrum Monachse sic agant inter se sicut de Bassa Martialis Epigrammatum lib. 1. scribit?

Cum Monachae maledictae sint et excommunicatse, quae sibi comam amputant uel amputari patiuntur, ut in Concilio Gangrensi statuerunt patres, teste dist. 30. Qui fit quod hoe non tantum flat sed etiam modo putetur ualde meritoirum?

Qui fit quod Parisienses circa annum Domini 1389. et Vuilhelmus de sancto amore libris et sermonibus pugnarint contra Monachos, ut non modo illos falsos Prophetas, sed ministros et prsecursores Antichristi et ab omnibus fugiendos, et explodendos dixerint? Vide in Antilogia Papse (qui liber uaria opuscula maiorum continet) quibus argumentis id probent. M. Vuilhelmus de Sancto Amore S. T. D. peculiari, libello ostendit, Monachos,

in eo statu saluari non posse, sunt haec scripta ad annum, ut dixi 1389.

Cum dicatur dist. 30. ex Concilio Grangrensi. Si qui filij parentes maxime, fideles deseruerint, occasione Dei cultus, hoe iustum esse iudicantes etc. anathema // sunt, qui fit quod hoe Hbl. i' hodie tam sanctum putetur esse Dei obsequium, ut sanctius prestari non possit, secundum doctrinam Papistarum? an quia SI? hx nxrüv doctrina papistica, a ueterum doctrina discrepat?

Num Monachi Fvldenses, potius Voldenses uel die Vollenbruder (cum prae plenitudine, et ebrietate, nunquam solem Orientem uel Occidentem uideant. Et unus eorum, summum Magistrum Helluonum se apud quosdamgloriatussit,)dicidebeant?

Sluiten