Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Cum quidam illorum bina scorta alant, an satisfaciant Regulse et Professioni?

Num Monachi omnes, prsecipue Foldenses insigniter degenerarint ab instituto maiorum suum, cum olim fuerint pietatis amantes et studiosi, Nunc uero turba scelestorum nebulonum, ut recte dixeris Monachum pestem et exitium totius orbis.

AD OMNES IN GENERE.

Cvr secvndvm decretalia, Tit. 22. lib. primo capite sexto dicatur Polygamus qui habuit plures legitimas uxores, quiuero plura scorta non item? cur inquam ille, ab ordinibus reijcitur, hic uero suscipitur. An quia Papa cum suis plus honoris scortationi quam matrimonio tribuit?

Hbl. ijf Papist» docent satius esse ut Sacerdos, concubi-//nam alat, quam ut uxorem ducat: An hoe fiat iusto iudicio Dei, ut facilius agnoscatur Antichristus?

Cum dicat Gelasius de consecrat. dist. 2. Comperimus. Esse sacrilegium si quis eucharistiam diuidat, id est, ut ipse exponit si quis alteram speciem tantum sumat: ut sumpto pane a calice abstineat, quaerit Pasquillus quo modo nostri Papistse, sacrifilegij crimen effugere possint, cum exurant illos qui integra Sacramenta sumunt.

Si merita sacerdotum faciunt Eucharistiam ut scribitur 1. q. 1. Sacerdotes. Quserit Pasquillus qualis sit Papistica Eucharistia quse conficitur a Sodomitis scortatoribus etc.

Si Eucharistia seruanda et occludenda est ut nunc docent Papistse, quaeritur quare hoe uetuerit Papa Clemens de consecratione dist. 2. Tribus gradibus.

An Cephas significet caput et principium? ut passim in decretis et decretalibus docetur? Quod si non: quserit Pasquillus num eleganter insaniant, qui ex hac uoce primatum Pompificis Romani confirmare conantur?

Si purgatorium neque sursum, neque deorsum, neque in medio est, ut habet Bonauentura in dist. 20. lib. 4. Sententiarum quseritur ubi sit?

Num Sixtus 4. Edificando prostibulum Rom®: illud recte utrique ueneri dedicauerit? ut Agrippa et alij scribunt.

An Innocentius 8. debuerit fucis et coloribus faciem depingere dum in publicum prodiret? ut scribit Platina et alij. //

Sluiten