Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Sallustii, Vergilii memoriter novit, nee minus se Ciceronis peritissimum praestat.

At neque in rhetorica operam oleumque perdidit. Immo tantum gloriae sibi paravit, ut non solum Thagastae, ') unde erat oriundus, et Carthagine 2) eam artem professus sit, verum etiam Romae 3) et Mediolani 4) eam publice docuerit. Quin etiam nonnumquam panegyrici vice functus est. 5)

Praeter ceteros veteres auctores talis artis studiosum Ciceronis scripta diligenter lectitasse penitusque liausisse vix est ut moneam. Illi Augustinus se erudiendum formandumque tradiderat. Neque in eo tantum disertum magistrum eloquentiae perfectumque oratorem colebat, sed potissimum Cicero philosophus Augustinum formavit. Fuit enim ingenio naturaque Ciceroni par. Ut Cicero sic etiam noster praeter vim et facultatem dicendi philosophica mente praeditus erat. Cum orator eum erudire deberet, a philosopho prorsus captus delectatusque est; eum tota mente intellexit et percepit; in ejus intimum animum penetravit. Liber Ciceronis eum vix adulescentem ad philosophiae ardorem excitavit tantumque valuit, ut eo lecto ac percepto Augustinus vitam suam affectusque prorsus mutaret. 6) Inprimis in scriptis suis philo-

1) Confess. IV, 7, 12.

2) Confess. IV, 7, 13.

3) Confess. V, 8, 14.

4) Confess. V, 13, 23.

5) Confess. VI, 6, 9. 'eum pararem recitare imperatori laudes.'

6) Conf. de Beata vita II. 'postquam librum Ciceronis aeeepi, qui Hortensius vocatur, tauto arnore philosophiae suecensus sum, ut statim ad eam me transferre ineditarer.' Vide etiam Confess. III, 4, 7; et VIII, 7, 17.

Sluiten