Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

coepit explicando et defendendo Sanctam Scripturam, hic nee minus quam eeteri patres ecclesiastici ab usu vetere diseedere et ad illius sermonera, quamquam barbarismis et soloecismis obsitum !) declinare coepit. Ex quo ut aliae a bona latinitate discrepantiae sic constructionis analyticae usus apud eum crebrior fit.

Ergo operae pretium esse putavi, apud eum potissimum cum in superioribus, quae ante baptizationem, tum posterioribus, quae post edidit, scriptis perscrutari, quatenus in hujus constructionis usu, quam meritissimo soloecismis aunumerare licebit, a consuetudiue Ciceroniaua discrepet.

Non omnia scripta Augustini perlegendi spatium temporis mihi datum fuit. 'Tanta', ait Possidius, 2) 'ab eodem dictata et edita sunt, — ut ea omnia vix quisquam studiosus perlegere et nosse sufficiat.' Ex ingenti copia nonnulla elegi. Ex superioribus tractavi libros quos scripsit contra Academicos et de Beata vita 3), quia in iis sibi Ciceronem maxime exemplum proposuit. Ex posterioribus mihi optimum visum est ut pernoscerem omnium celeberrima scripta: de eivitate Dei 4), Confessiones 5) et Epistolas, quas edidit A. Goldbacher. 6)

Tum etiam ideo mihi haud abs re videtur, ut hanc rem aggrediar, quia adhuc mirum in modum Augustini

1) conf. Amobium adv. gentes I, 59.

2) vita Augustini Cap. 18.

3) Tom. I. pp. 187—222 et pp. 222—234 editionis ordin. S. Benedicti. Antw. 1700.

4) Ed. B. Dombart. Teubner 1877.

5) Ed. P. Knöll. Teubner 1898.

6) Corp. script, eccles. Lat. Vol. XXXIV Partt. I, II.

Sluiten