Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Latinitas a scientia philologica fere neglecta est. Hoe consilio tantum sermones, inter quos etiam sunt, qui falso sub nomine Augustini feruntur i), quantum scio adhuc examinati sunt ab A. Rkgnier, cujus librum modo (p. 6) laudavi. Quod dolendum est. Namque Augustinus non tantum inter patres ecclesiasticos atque inferioris aetatis scriptores praestantissimum locum obtinet, sed jure inter optimos totius Latinitatis auctores numerari potest. Is igitur maxime dignus est, cujus proprietas sermonis investigetur. Licet autem ei negotio longe minus quam oportet satisfacere valeam, tamen aliquantulum spei foveo hoe me efficere posse, ut pede semel imposito in hunc vastum incultumque campum, etiam alii excitentur, ut ad eandem exercitationis planitiem descendant.

Huic disquisitioni subjiciam disputatiunculam de origine et natura constructionis analyticae. Quam quominus cum ea quaestione, quam in primo capite absolvere conabor, nempe de distinctione exemplorum, in unum comprehenderem, etsi artissime inter se cohaereant, propositum iTieum repugnabat, cui alterum praemitterem necesse erat, ut certa ratione exempla ex scriptis Augustineis colligerem; alterum ut adderem nihil urgebat. Verumtamen cum mihi apparuisset etiam hac de re, unde haec constructio venisset, adhuc minus recte censeri, meque fortasse certiora praebere posse putarem, eam quaestionem praeterire aegre potui. Ergo corollarii loco subjeci. Num recte fecerim, tu, lector benevole, judicabis.

1) Cf. Teuffel 1. 1. § 440, 11.

Sluiten