Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

CAPIJT I.

De exemplorum distinctione.

Antequam ipsum usum constructionis analyticae apud Augustinum aggrediar, agemus de hac quaestione, quae ratio sequenda sit in distinguendis exemplis, i. e. quae exempla sint removenda, quaeque retinenda. Multa enim repenuntur, ubi quidem conjunctiones quod quia quoniam verbis sentiendi et declarandi adjunctae sunt, quae tamen ad nostrum propositum minime pertinent. Quae ratio vero cum sit petenda ex antiquioribus scriptoribus, opus est ut ad illos convertamur.

Cum optimus usus Ciceronianus praescribat ut verbis sentiendi et declarandi ad exprimendum objectum non nisi accusativus cum infinitivo subjungatur, tamen haud raro usuvenit, ut iisdem verbis particula quod cum verbo finito apponatur. Apud omnes antiquiores scriptores hujus constructionis exempla inveniuntur; quae vero si acute inspexeris, animadvertes ea varii generis esse. Sunt enim, quae apud paucos tantum auctores neque eos accuratissimos occurrant, sunt alia, quae vel optimus quisque adhibeat. Quod cum ita sit, nostrum est, ut con-

Sluiten