Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

non autem volo quod scribis. Illius superioris sunt haec similia; credo, opinor, puto, laetor' etc. Cum eo fecerunt Th. Linacer *) et H. Stephanus 2), de quorum sententiis, cum mihi eorum libri non essent praesto, plura non dicam.

Eandem fere sententiam amplectitur P. Manutius 3). 'Non patiar,' inquit, 'hunc loquendi modum posthac quasi barbarum rejici, et afferam, quae tum apud Ciceronem tum apud alios Romani sermonis observatione collegi'. Verum exempla, quae affert minime apta sunt ad eam sententiam stabiliendam. Nam praeter quam is quoque varia genera inter se confundit, multa affert, quae male intellexit. Sufficiat haec laudare.

Cic ad Att. X. 4. 11. sic praebet: cum scripsisset, quod me cuperet ad urbem venire. Locum et mancum et corruptum laudat. Baiter sic edidit: die quid? affirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad urbem venire, illum quidem gratias agere quam maximas. Neque sic locus sanus est. Utut autem legendum est, quod-cuperei non pendent a praecedenti scripsisse, sed a sequentibus illum . . . gratias agere.

Ep. ad Fam. XIII. 40 si ulla apud te commendatio valuit, quod scio multas plurimum valuis se, haec ut valeat, rogo. Absurdum est putare quod scio pendere a praecedenti commendatio; quod scio multas-valuisse idem valent atque: et hoe scio wMltas-valuisse.

1) de eraendala structura Lat. sermonis.

2) de latinitate falso suspecta. De his vide Reisig Vorlesungen III, p. 498, annot. Ilaaaii.

3) Comment. ad Cic. Ep. ad Fam. VII, 28.

Sluiten