Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

dico quod, credo quod passim blaterant.' Hoe censet vir doctus, quod non nisi relativum a scriptoribus Latinis usurpatum esse. !) Verum sibi non constat; nam ibi tantum esse relationem putat, ubi quod respiciat ad praecedens: ob id, de eo, proptcr id, et talia, sive sint addita sive meute supplenda. Non miror, quod potat aquam -) Latinum esse dicit, quia sic explicandum sit: non miror de eo, quod, vel p-opter id, quod. Verum dokt mihi, quod non stomacharis, 3) nullo sensu esse autumat; quod delere malit, et sic locum explicare: 'quasi dicat: si mihi dolet, cur tu saltem non stomacharis.' 4) Quamquam nemo negare potest, in dolet quod conjunctionem relative vel potius correlative usurpatum esse. Respicit enim ad pronomen demonstrativum meute supplendum: id mihi dolet quod. Adaeque Cic. de Off. I. 43. 153: idque hoe argumento confirmari potest-quod etc. corruptum censet. Proponit: id quod hoe argumento confirmari potest; si contigerit etc. Quod vero in talibus correlativum esse, luculenter patet ex talibus exemplis, ubi plures sententiae per quod incipientes particulatim referuntur ad demonstrativum plurale, velut: Caes. B. C. III. 43:haec spectans, quod angusta re frumentaria utebatur, quodque Pompejus multitudine equitum valebat. Suet.

Claud. cap. 16.: illa notabilia, quod essedum

redimi concidique imperavit, quodque uno die XX edicta proposuit. Contra Verg. Aen. XI. 177: quod vitam moror invisam Pallante per-

1) 1.1. p. 623.

2) Mart. VI, 09.

3) Cic. Ep. ad Brut. 17, G.

4) 1. 1. p. 624.

Sluiten