Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

empto, Dextra causa tuast; et Hor. Ep. 2. 2. 147: quod, quanto plura parasti, tanto plura cupis, nulline faterier audes relationem esse recte affirmat. Nimirum quia quod ibi idem valet atque: quod attinet ad id. quod, de eo quod.

Quae vero exempla talem explicationem non admittunt, aut mira interpretatione aut perperam mutando ad suam opinionem contorquet. Sic prave interpretatur Mart. XI. 65.

Nescio tam multis quid scribas, Fauste, pu-

e 11 i s,

Hoe scio, quod scribit nulla pu]ella tibi. quorum versuum hanc explicationem praebet: 'tu multa scribis puellis, quum sis paedico, ut videlicet te ostendas puellarum amatorem, sed ego scio quid sit, propteiquod nulla tibi rescribit; quia pueros amas.' J) At poeta nusquam declarat, hunc Faustum paediconem esse. Male mutat praeter supra memorata exempla (p. 14) Plaut. Asin. 52. ubi pro quod quom legendum esse censet. (De hoe loco vide infra corollarium.) Sic nonnisi per fas et nefas omnibus exemplis, ubicumque quod verbis sentiendi et declarandi appositum erat, rejectis Sanctius opinionem suam tueri potuit.

Eidem sententiae Gronovius favet, ut patet ex paucis, quae annotavit ad Plaut. Asin. 52 et ad Aul. 173. De ejus conjectura ad priorem locum infra quoque agam.

Itaque de vetere usu hujus constructionis viri docti inde a XV0 saeculo in tenebris versabantur, quae XVIII0 demum propulsari coeptae sunt a J. M. Gesnero. ~) Is

1) 1.1. p. 627.

2) Thes. nov. Latinitat. Tom. IV Col. 56 et in Sanctii Minerv. eti. Scheidii p. 630 sqq.

Sluiten