Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cum etiam cetera facilem mutationem pati ei viderentur, factum est, ut in omnibus illis vitiuin latere vir doctus, arte critica cum praejudicio abusus, suspicaretur, velut Plaut. Asin. 52, ubi quid proponit, Poen. 547, ubi quo vel qua mavult. *) Itaque ut Sanctius sic etiam Gesnerus omnia exempla cum bona tum mala damnavit. Quod certe non fecisset, si, ut recte distinxit inter auream et argenteam aetatem, 2) ita archaicorum scriptorum rationem habuisset. Nam ut non multum laboravit de Senecae Martialis similiumque locis, sic neque archaicos scriptores curare debuit, cum ageretur de aurea aetate. Non enim quod eorum unum alterumque exemplum exstat, testimonio est, elegantiam Latini sermonis ab ea constructione non abhorruisse. Quamquam igitur recte Gesnerus judicavit contra bonam Latinitatem peccari scribendo: dico quod, puto quod cum conjunctivo, 3) tamen non ei opus erat, ut ad hanc opinionem tuendam etiam vera archaicae aetatis exempla damnaret.

Sic adhuc incerta ad nostrum saeculum res perducta erat, cum Madvigius 4) optimo quo solet judicio iterum eam tractavit. Qui aeque ac Gesnerus vidit agi de forma: dico quod verterit, omnes alias a quaestione esse removendas. Madvigius quoque putat, quod legitime positum esse in videndum illud est, quod (vide p. 16). Alia ejusdem generis addit, velut: Cic. ad Fam. III, 8: an mihi de te nihil esse dictum umquam putas? ne lioc

1) de Plin. Ep. II, 11, 6 vide p. 18.

2) 1. I. p. G39.

3) 1. 1. p. 639.

4) Opusc. II, 232—239.

2

Sluiten