Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quod.' !) Eodem niodo in Pliniano, quod laudavi, exemplo substantivum meute supplendum est, nempe: res saepe dicta et notata. 2)

Pauca huc addi posse puto, quibus confirmetur, talia veteri usui minime repugnare. Inde ab antiquissimis enim temporibus usus valuit, ut nonnullis verbis declarandi modo accusativus c. inf., modo quod cum verbo finito, sive indicativo sive conjunctivo, subjungatur. Antiquitus jam verba quae praetereundi et praetermittendi 110tionem habent sic usurpantur. Antiquissimum exemplum exstat in arcbaicis: Ribbeek fragm. Trag. ex ine. ine. fab. 172:

non commemoro quod draconis saevi sopi-

vi impetum,

non quod domui vim taurorum et segetis

armatae manus.

Notae sunt formae: praetereo quod, mitto quod. Ex Cicerone Draegekus 3) laudat: pro Cluentio 66, 188: praetereo quod Aurium, cujus illa quondam socrus paulo ante uxor fuisset, quum Oppianici opera proscriptum occisumque cognosceret, eam si bi domum sedemque de le git. Pro Flacco § 79: At haec praedia [etiam] in censu dedicavisti. Mitto, quod aliena, mitto quod possessa per vim, mitto quod convicta ab Apolionidensibus, mitto quod a Pergamenis repudiata, mitto etiam quod a nostris magistratibus in integrum restituta, mitto quod nullojure

1) Gesner 1.1. p. 632.

2) Madvig 1. 1. p. 238.

3) Hist. Synt. der Lat. Sprache. II, 222.

Sluiten