Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

C APÜT II.

De constructionis usu apud Augustinum.

Tandem pervenimus ad nucleum opusculi, qui sit usus constructionis in diversis scriptis Augustini, quae perscrutatus sum. Primum videamus, quae et quot exempla invenerim, deinde ea examinabimus.

Secundum rationem in praecedenti capite expositam ea tantum exempla afferam, ubi quod quia quoniam non habent vim explicativam. In iis secundum legem classicam conjunctivus modus necessarius est; nam oratione obliqua redditur, quid quis declaret sentiatve. Hanc ob causam ut Gesnerus ita Madvigius tales formulas putarunt esse proscriptas ab usu classico quales suilt dico quod venerit, scio quod fecerit. At inter exempla cum quod, quae ex scriptis Augustini collegi, permulta sunt, quae indicativum ostendentia vi explicativa tarnen adaeque ac cetera carent. Eorum discrepantia duplex est; nam non tantum paraphrasis pro acc. c. inf. usurpata est, verum etiam indicativus loco conjunctivi in iis reperitur. Ubi vero quia et quoniam adbibita sunt, modus potissimum indicativus est. Si quando conjunctivus occurrit,

Sluiten