Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

causa externa eum fere semper attraxit. Quod certe non miraberis, si cogites eas particulas cum indicativo conjungi solere. Ergo, cum in constructione analytica jam promiscue uterque modus adhiberetur, hic ut solitum modum servarent, vetere consuetudine Romani adducti sunt.

His praemissis exempla, quotquot invenire potui, enumerabo.

I. Q U O D.

1° Exempla cum conjunctivo.

a. Verba declarandi.

affirmare. Civ. Dei I, 296, 9: ita poter at

affirmare de Jano, quod mundus ipse esset.

ait. C.D. II, 236,4: ubi ait, quod ip¬

se Davidin spiritu Christum dixerit esse Dominum suum.

clamare. Confess. 243, 4: Ecce sunt cae-

lum et terra, clamant, quod facta sint.

Conf. 243, 8: clamant etiam, quod se ipsa non fecerint.

Epist. II, 30. 16: presbyter ipsius stans in medio fundo catholicae ac laudabilis feminae voce im pudentissima post nos clamavit, quod traditores et persecutores essemus.

commemorare. C.D. II, 147, 26: ubi non solum Abraham filius ejus, verum etiam Sarra nurus et Loth nepos ejus eommemorantur, quod eos duxerit secum.

Sluiten