Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

(Conf. etiam Ep. II, 212, 13.) Porro in prioribus scriptis numquam quia ueque quoniam usurpatum est. In libro de beata vita bis tantum occurrit, ut quia habeat vim explicativam (vide appendicem), at conjunctio quoniam neque in hac constructione neque in alia pro quod adhibita est. In posterioribus vero, etsi non frequentia, tarnen exempla inveniuntur, ubi quia et quoniam pro accusativo cum inf. verbis sentiendi et declarandi apposita sunt. Plurima in Confessionibus occurrunt: 23 cum quia 8 cum quoniam id est dimidia pars omnium exemplorum (63).

Procul dubio hujus incrementi nulla alia causa fuit nisi auctoritas Sanctae Scripturae. Cur enim non in prioribus scriptis eadem libertate usus est, nisi quod in iis usum Ciceronianum servare studuit? Quodsi ibi tarnen pauca exempla cum quod reperiuntur, haud facile quisquam mirabitur, qui sibi persuaserit necesse esse ea quasi invito scriptore irrepserint. At postquam conversus est ad fidem Christianam deque rebus Christianis scribere coepit, interpretes Sanctae Scipturae secutus constructionem analyticam vitare neglexit.

Quanta fuerit ejus Scipturae auctoritas evidenter patet ex nonnullis exemplis, ubi quia et quoniam usurpata sunt. Saepe enim nescio qua pietate commotus eas conjunctiones adhibuit in sententiis, quasex Sancta Scriptura sumptas suae orationi accommodavit, ita ut eis fere intactis uti posset. Sic videre quia bonum est (conf. Gen. I, 10: Deus vidit quia bonum erat.) 18i«s inveni. C.D. II, 206, 3: videns cogitationes . . . quia vanae erant scripsit Augustinus secundum verba Psalmi 93, 11: Dominus novit cogitationes, quoniam vanae sunt. Item C.D. II, 634, 11: Vidtbimus, quoniam ipse

Sluiten