Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

est Deus. (Conf. Psalm. 45,11: videte, quoniam ipse. est Deus); item postremo Conf. 222, 15: Memento, quoniam pulvis sumus. (Conf. Ps. 102, 7: memor, quoniam pulvis sumus.) Huic quoque pietati imputo, quod in Confessionibus frequentissime ea constructione usus est. Ibi enim ipsum Deum allocutus eadem lingua uti conatus est, qua ipse Deus usus esse putabatur.

Tum nee minus ea auctoritas conspicua fit ex usu temporum. Nam cum lex valeat in optimo sermone Latino, ut in membris orationis obliquae ejusdem generis tempora sibi respondeant (consecutio temporum), in Sancta Scriptura usuvenit, ut ab ea lege nonnumquam recedatur. Ex magna copia tantum afferam: Joh. 4, 1, 2: ut ergo cognovit Jesus, quia audierunt Pharisaei, quod Jesus plures discipulos facit et baptizat quam Johannes. ibid. IV, 51: nuntiaverunt ei, quoniam filius ejus vivit. Eadem discrepantia in nonnullis exemplis supra ex Augustino collectis deprehenditur. Imprimis fit ut perfecto historico praesens respondeat, e. g.: C.D. II, 158, 11: sed ideo diximus, quod non evidenter appareat. Ep. II, 569, 6: verum etiam dixit, quod Deus habeat filium. C.D. I, 241, 13: Deinde ad me perlatum est, quod jam scripserint, sed tempus quaerant. Conf. etiam C.D. I, 354, 7 et Ep. II, 584, 21. Fit ut perfecto historico perfectum respondeat: Ep. II, 661, 25: sed mane cognovimus, et in qua domo fuerit et quod . . . cum illo abscesserit. qui eum tenuerat.

Deinde imperfecto praesens respondet: Ep. II, 372, 9: et alibi, cum superius loqueretur quod . . .

Sluiten