Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ma yen !): 'atque quod haec structura a scriptoribus elegantissimis non adhibita est, sed apud eos, quos sermone familiari vel cotidiano usos esse constat, interdum occurrit, id indicare mihi videtur, eam e sermone familiari fluxisse.' 2)

Certis autem argumentis hanc sententiam non probant; nam inter scriptores, quos ea forma usos esse putant, sunt quorum scripta minime rusticitatem redolent, Gellius et Plinius; contra Plauto, quem plura a sermone cotidiano suae aetatis mutuatum liaud temerarium est suspicari, nullum aut vix unum exemplum adscribitur. 3) liecte igitur Bonnet, 'les preuves sont insuffisants.' 4)

Cum autem accuratius rem considerarem, multo tutius de origine posse judicari apparuit. Nam comperi neque Gellium neque Plinium neque Apulejum, nisi in Metamorpboseon libris, ullum testimonium praebere, verum maximam partem exemplainveniri apud eos scriptores, qui vera specimina sermonis familiaris reliquerunt. Videamus quae et quot exempla exstent.

Jam diu de hac re lis fuit, utrum in archaica lingua vestigia hujus constructionis apparerent necne. Fuerunt, qui affirmarent, fuerunt etiam qui negarent. Causa hujus

1) 1.1. p. 28.

2) Neque Kühner neque Draeger certum judicium tulerunt. Ille (Ausf. Grammat. II, p. 838) tantum dicit: 'wie im Griechischen: Sn;' hic (Hist. Svnt. II, p. 223): 'auszugehen ist in der Erkliirung vom Griechischen ).éyw ou, olSa ou, womit ich aber nicht behaupten will, dass der entsprechende Gebrauch ein Graecismus sei.'

3) Mayen 1. 1. p. 12: 'In monumentis priscae Latinitatis . . . vestigium hujus constructionis non invenitur.' Ceteri unum exemplum ex Plautinis accipiunt, nempe Asin. 52, de quo loco mox plura.

4) 1. 1. p. 600.

Sluiten