Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Plura autem apud Justiiium reperiuntur J), tum cum conjunctivo, tum cum indicativo; cum conjunctivo haec: quinquies formula cognito quod: I, 7, 9: cognito quod illatum . . bellum esset. Porro II, 5, 13; XVI, 5; XXVII,3;XXXII, 3. praeterea XL, 1: occurreret quod implicitus esset. XXXI, 4, 8: ignarus quod sibi . . crearet. XXXVI, 1, 9: memor quod contemptus fuisset. Cum Indicativo: VIII, 2, 11: immemor quod usi fuerant. XLII, 1, 4: immemor quod animus minuerat.

Pervenimus nunc ad scriptores Afros argenteae aetatis, quorum Fronto unum tantum exemplum praebet: Ep. ad M. Caesarem et invicem, p. 65 (Naber): te aequius erit ad quaerenda sollertius verba, quod correctus sis meminisse. Mayenus 2) minus recte putat, hic quod vim explicativam habere, legitimeque positum esse. At quod correctus sis meminisse non significat quod attinet ad hoe quod correctus es hujus rei meminisse, non quod correctus sis emphatice dictum est sed meminisse; etiam hic optimus usus accusativum c. inf. postulat. Fortasse vero Fronto hic constructione analytica usus est ut Kauorfojriav te meminisse te correctum esse evitaret. Satis creber autem usus exstat in Apulejanis, verum tantum in Metamorphoseon libris. Mayenus laudat p. 17: III, 4 (ed. Vliet p. 57, 1,): adjuro enim tuum mihi carissimum caput, nulli me prorsus ac ne tibi quidem ipsi asseveranti posse credere, quod tu quicquam in meam

1) Conf. Ma yen pp. 16 et 27.

2) 1. 1. p. 11.

Sluiten