Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cogitaveris perniciem. IV, 5 (71, 21): nam et secum eos animadverteram colloquentes, quod in proximo nobis esset habenda mansio. X. 7 (228, 4) verbum, unde dependent sententiae a quod incipientes, mente supplendum est: quod se vocasset . . . quod ulciscens injuriam . . . mandaverit, quod promisisset . . . praemium, quod . . . sit comminatus, quod venenum . . . reddiderit, quod . . . poculum . . . porrexerit puero. p. 27: VI, 22 (134, 13): attamen modestiae meae memor, quodque inter istas meas manus creveris. IX, 18 (201, 23): certusque fragilitatis et quod pecuniae cunctae sint difficultates perviae.

Pauca alia addi possunt: III, 40 (50, 11): tarnen tantae multitudini quod sit innocens persuadere. \I, 23 (134, 25): adulescentem istum quod alumnatus sim profecto scitis. X. 6 (235, 19,): simul quod ei praebiberim commoneto.

Ut in exemplo Frontonis sic hic Mayenus male quod explicativum agnoscit. Immo quod in his tribus contra meliorem usum pro acc. c. inf. positum est. Non per emphasin sententiae per quod incipientes praecedunt, sed ad augendam orationis gratiam.

Postremo inveni X, 24 (242, 12):quod reseratclamantem, quodque frustra paelicatus indignatione bulliret.

Haec sunt exempla, quae colligere potui. Omnia alia, quae huc spectare viri docti contenderunt, rejicienda sunt. Maximam partem eorum, quippe quae quod explicativum ostendant, jam capite I tractavi. Restant pauca alia non

Sluiten