Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

vulgarem ceterae barbariac immiscuit '), in his sui temporis consuetudini obsecutus est. Hoe proeul dubio testiraonio est, nostram formulam e sermone familiari derivatam esse, neque de Graecismo cogitari posse. Nam si Graecismus esset, non fnisset, cur in ceteris scriptis quod pro accusativo cum inf. vitaret. Petronius tum hac forma tantum utitur, cum homines ex infimo plebe sermones serunt. Praeterea ex auctoribus, qui supersunt, is primus pro conjunctivo indicativo usus est, quod saepe in Augustinianis fieri vidimus. Quae res et ipsa sermonem plebejum indicat, ut intellegere possumus ex eorundem scriptorum indicativo pro conjunctivo posito in interrogatione indirecta. Is usus creberrimus est apud Plautum. 2) Ex Petronii Satirarum libro inter plura Guericke 3) laudat § 33: tentemus si sorbilia sunt. § 76: non dixerat quid pridie cenaveram. Ex Apulejo praeter supra laudata affero: Met. III, 14 (56, 29): sed mihi cum fide memora, oro, quod tuum factum <^fortunae^> scaevitas consecuta in meum convertit exitum. Met. II, 22 (39, 5): nee satis quisquam definire poterit, quantas latebras nequissimae mulieres pro libidine c o m m i n i s c u n t u r.

Sed praeter cetera hoe certe dubitationem removebit, quod etiam auctor belli Hisp. hanc constructionem etsi paree adhibuit. Ejus orationem Graecismis nimirum carere

1) Conf. Sitj.i, Lok. Versch. p. 82. 'Das rein vulgare Element nahm hier das archaisch-vulgare in 9ieh auf. . . . dagegen zeigt er in seinen rhetorischen und philosophischen Werken, dass er besser schreiben konnte.'

2) Vide Draeqer Hist. Synt. II. 434.

3) De linguae vulgaris reliquiis apud Petronium p. 64.

Sluiten