Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tionem particularum interpretes eo modo imitati sunt, ut conjunctiones quia et quoniam, quibus antea conjunctio causalis ön sola reddebatur, etiam tum ponerent, cum non causam indicarent, sed fungeretur vice accusativi cum inf.' At primum ön, causale in meliore Latinitate numquam redditum est per quoniam, cui Graecorum particula èncidi) respondet, verum semper per quod aut quia. Deinde non opus erat interpretibus ut imitarentur 'particularum variationem,' cum Graeca versio non nisi ön praeberet. Domi igitur quaeramus, quod foris invenire non possumus. Nee frustra quaerimus. Nam primum certum est, quod quia quoniam causalia in sermone Latino minus severo non accurate distingui. Quod et quia inde ab antiquissimis temporibus promiscue usurpantur; quoniam postea tertium additur. In archaica enim Latinitate quoniam adhuc temporalem significationem servavit. Ex quo vero causam indicare coepit, hujus quoque particulae in oratione minus curata cum ceteris promiscuus usus fit. x)

Quod cum ita sit, jam statim suspicari licet, eas non minus promiscue usurpatas esse in constructione analytica. Quod ita esse partim certo argumento demonstrare conabor, partim ratio et analogia persuadet. Etenim exstant vestigia in reliquiis priscae Latinitatis, quibus probari potest, quod et quia, etiam ubi cum accusativo cum inf. alternant, promiscue usurpari. Haud raro enim fit ibi, ut verba affectus cum quia pro quod conjungantur. Satis erit pauca exempla afferre.

Plaut Trin. 394:

1) Conf. Draeger 1. 1. II, p. 648.

Sluiten