Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tantum autem hoe scio eam specie liberali esse. Conf. etiam Truc. 786, Rud. 1025.

Ab his exemplis paullo discrepat Trin 938:

Sed ego sum insipientior, Qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae

ego sciam atque hic nesciat: Nisi quia lubet experiri quo evasurust de-

nique.

Nisi quia lubet sensum habet irrealem, non facerem, nisi luberet. Simili significatione inveni nisi quod Apul. Met. X, 2 (223, 16): crederes et illam fluctuare tantum vaporibus febrium, nisi quod et flebat.

Postremo quia nonnumquam respondet pronomini interrogativo, velut Curc. 6S9:

Quid mecumst tibi? aut f tecum aut? TR. Quia ego ex te hodie fa-

ciam pilum catapultarium. = hoe mihi tecumst, quod . .. faciam.

Men. 369: Quid mecum tibi

Fuit umquam aut nunc est negoti? ER. Quia

pol te unum ex omnibus Venus me voluit magnificare = hoe negotium mihi tecum est, quod Venus me voluit te magnificare.

In his omnibus, quae tractavi, exemplis certum esse demonstravi, quia non habere vim causalem, sed explicative usurpatum esse, nihilque differre a quod. Qui usus cum exstet in archaicis, non dubitandum est, quin sit proprius sermoni cotidiano. Quod cum ita sit, licet suspicari, quamquam certo probare nequimus, tempore procedente has particulas etiam promiscue usurpari coeptas esse pro accusativo c. inf. in constructione analvtica.

Sluiten