Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

debcre id, cujus ipsc persuasionem induerit, modo congruat gloriae Dei et rationi fidei, tametsi doctrinis magnificis Ecclesiam nostram imbutam esse haud magnopere laboremus, quin potius operam damus, ut fide et caritate polleat, aut certe agnoscimus omnes id operae singulariter impendendum. Inter Anabaptistas discrimcn video minime obscuruin. Sunt praepositi et duces, quos Ka\ftjyt]xas, vorsteher, nominant, qui me omnes, ut canis, quod ajunt, serpentem fugiant. Hos non auio, qui dolis ac sutelis scatent, quotquot equidem viderim, sunt alioqui mira pollentes simplicitate, quibus retentus error impendio molestus est, et leniter tractati, spatioque suinto, propius se nobis adjungunt, quos nondum aversor, donec pertinaces post diutinam tractationem invenerim. Qua in re convenimus, nisi quod alius alio propius pernoscit malevolorum artes. Sum natura verus, et a fuco et gloria abhorrens, ruri agresti vicinior, meaque vitia novi familiariter, neque dissimulo magnopere, at videor mihi vicisse studia sectarutn, et aemulationes malas, adeoque nemo, recta pergens ad gloriam Dei, me est hostem, imo ne iniquum quidem unquam sensurus. Quare Anabaptista misere fallitur, qui BAI.THASARIS ■) et DenKII desiderium mei copia se putat levaturum, nam finge, anitnum esse infensum bonis, et qui percitus a Sathana cursum verbi aversaretur, impeditumque cuperet, certe hac naturae et ingenii dejectione nihil hujus consequerer, opus est ad eain rem ingenio arroganti, contentioso, vano varioque et omnia conante gloriae caussa, cujusmodi non parum multi extant, quorum finis interitus est, cadent sane, nobis modum charitatis obstinate continentibus, postquam vitain vivant admodum inaequabilem pugnantibusque sententiis se mutuo collidant, et quisque sibi pugnet. Adde, quod veritas adversa omnia vincat.«2)

Al werd de vroegere eensgezindheid en vertrouwelijkheid tusschen BuTZER en Capito niet hersteld, zij waren, dank

') Huumaier.

*) Capito aan Zwingu, 31 Juli 1528, Zzo. 0//., VIII, p. 208.

Sluiten