Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

culos faciunt, clamant, rident denique ita ut parietibus timere incipiam. Quid autem rei erat? In longe quodam remoto pago, apud gentem de ipsis bene meritam, puellula quaedam erat corpore debilis, mente alacris: illi ferias Sancti Nicolai quam iucundissimas parabant fratres nostri. Spectaculum istud gigantum illorum de infirmae puellulae gaudio sollicitorum animum meum semper tenuit vinctum. Volebam, immo debebam, illud forma aliqua induere solida ut solum stare posset et etiam ab aliis conspici. Post viginti annos inventum erat quod placeret: meam fuisse sororculam illam finxi puellulam, meque in pagulo meo cum parentibus fratribus sororibus sedentem illam improviso illo gaudio perfusam conspexisse. Hoe est argumentum carminis mei c. t. „Sancti Nicolai feriae", quod permultis placuisse scio, iudicibus vero Hoeuffttianis adeo est probatum ut perparum abfuerit quin suam Pascolo praeriperet palmam. Plerique autem opinati sunt ipsam historiolam fictam esse sed e vita sumptam sororem pagumque. At qui me norunt sororem me nunquam habuisse sciunt, neque domicilium mihi fuisse in aliquo pago cum parentibus et magno fratrum sororumque numero, sed in ipsa me habitasse urbe cum matre et fratre in aedibus illis spatiosis et vere Leidensibus. Ceteri omnes delectari carmine potuerunt, originem eius nunquam odorati sunt.

Sunt tarnen carmina quaedam mea quorum originem notam esse legentibus e re mea sit. Hi ergo sciant Protesilaum tantum non totum sumptum esse ex Hebelii narratione, Christum Servatorem auctorem habere Villersium d'Isle Adam, Metum denique inanem

esse rem verissimam quae me studioso hic

evenerit. Quam ego nimirum exornavi, amplificavi et quid non .... sed, ut legentes aliquatenus certe possint intelligere quae hic sint poetae partes, certiores eos facio epistolam

Sluiten