Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

illam ad tresviros nocturnos (v. 196 sqq.) revera Belgice esse scriptam et ad fraudis victimas missam et vss. 339—359 quam accuratissime describi fabulam olim in „Societate Minerva" actam.

Denique viros doctos moneo me sponte et data opera hic illic recessisse a severis cultissimorum poetarum rhythmis. Nimiam enim diligentiam nocere opinor nostro studio. Sed non quod limae reformidarem laborem sed quia varietatem petebam intactos reliqui versus quales hi sunt:

Gaudia quisque domi sua quaerat laetitiamque

[(Laus Mitiae 47) Nempe fere faceres cum scandendo et saliendo Per mensas abacos per sellasque pluteosque Omne iter e. q. s. (Laus Mitiae 77 sq.)

Angusta, cavea magna circumsiliebat. (Laus Mitiae 92). Hostes deceptos mirantes obstupefactos.

[(Laus Mitiae 135). Scripserit at quoties Naso tibi iam numeratum

[(Epist. ad amicos 58) Ad mihi dilectas, iam murmurat „hic habitabat"

[(ib. 178)

Nunc revocare animos repetitaque vox meministin

[(ib. 213)

Est animi, fiunt ictus iam debiliores (Chr. serv. 96).

Qui si cui non placeant, corrigat vir doctus et sic ultro se in gregem nostrum coniiciat.

Iam vale, libelle: poetam tecum portas quo nemo antiquos poetas, Latinos amet, Graecos admiretur, magis, et quo nemo veram solidamque doctrinam pluris faciat.

Lugduni Batavorum. ra. Iunio a. s. VI.

Sluiten