Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Laus Mitiae.

J-Jum fera bella canunt alii victriciaque arma Heroum, ante foei residentes molliter ignem;

Sordida vel fumo spectantes tecta domorum „Silvestrem tenui Musam meditantur avena"; 5 Dumque hic, cui lepida est proles dilectaque coniunx, Saevitiarn Veneris depingit carmine moesto;

Ille, deos omnes cui iures esse benignos,

Flebiliter mortemque vocat flnemque malorum, Obscuroque novos promit sermone dolores, 10 Ignotos aliis, notos tarnen haud magis ipsi;

Denique materiem longinquam quaerere vates Dum plerumque solent, spernentes proxima quaeque, Carminis ipsa mihi praebet domus argumentum, Exiguum et parvum, grandi nee carmine dignum, 15 Sed mihi dilectum nee quo mihi notius ullum.

Mite animal, versu nam tu laudabere nostro,

„Mitia" quae nobis humano nomine dicta:

Quippe homini vita tota coniuncta fuisti,

Illius at rebus quae nata est bestia dam nu m 20 Huic crudelis eras atque implacabilis hostis.

Aque „domo" cum sint tam multa animalia dicta, Hoe quam pauca tibi pariter sunt nomine digna! Nam domus est hominis genti sedesque domusque Certa tuae, dominus quamvis sit pauper inopsque. 25 Haec ornat virtus totum genus: haud tarnen ut tu Eximiam sibi habent hanc laudem atque hoe decus omnes.

Sluiten