Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Foederis atque novi video spectacula mira:

Mitia, nam caveae custos tu fida sedebas Acrem significans oculis habituque futuram Teeum illi pugnam praedae quem forte cupido los Huc ageret, raptor quamvis tibi cognitus esset. Polleat en hominum quantum convictus amorque Cultura et valeat, dociles haec dummodo mores Inveniatque animum recti iustique capacem.

Et sunt ista quibus gens insidiosa videtur uo Perftdaque et fallax, crudelis, saeva, dolosa!

Mitia, criminibus genus omne absolvit iniquis Vita tua et mores; te, qui non laeserat ipse,

— Tota domus testis — nunquam est expertus acerbam. Nonne canis noster, quamquam haud genus illud amicum U5 Dicitur esse tuo, sociam dapis atque quietis Te facilem sensit? De coena nempe petebat Communi quoties aliquid paulo acrius ille,

Vinei tu semper sine lite parata fuisti.

Dente avido sed saepe, datum si quid tibi privum, 120 Ultro te allatrans raptaverat improbus ille,

Inque toro vestro pars illi mollior usque,

Te cedente fuit: restabat nil tibi saepe Praeter humi stratum foenum aut ramalia dura, '"Non pueri nostri parvi teneraeque puellae 125 Te innocuam manibus semper gremioque tenebant? Saepe tarnen rudis illa tuis fuit auribus aetas Et pedibus caudaeque nimis crudelis amore! An vitium est, crebris obnoxia vita periclis Egregie docuit quod vos deifendere corpus?

130 Quis non nempe canis, quis non puer improbus usque Urget vos clamore fero? quos reddidit hostes Vestra pedum maior levitas. Plerumque sed illos Veloci effugitis saltu: locus editus inde Dulcia securis vobis spectacula praebet:

135 Hostes deceptos, mirantes, obstupefactos.

Quod si nulla datur saliendi copia, si non Arbor adest prope vel tectum, prudentia praestet

Sluiten