Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Filiolae semestri.

[Patris ad filium epistola cum ab Academia Regia auro Hoeffttiano ornata et in lucem edita esset, unum statim eius exemplum quam nitidissimo muniendum vestimento curavi, atque hanc praemisi elegiolam. Quid brevi post mihi evenerit sciunt qui me norunt. Hi autem mirabuntur fortasse quod huic corpori eam inseruerim .... domi servare volui; sed si, quod disertum, etiam poetam facit pectus, profecto nihil unquain feci quod illi praestaret].

„Filius iste quis est?" posthac fortasse rogabis,

Haec ubi cognosces a patre facta tuo.

Ne te longa ambage morer: non vixerat unquam, Hunc totum finxit sed mea Musa iocans!

5 Nee minus est illo fictus pater: ipse poeta Gaudia non tanto praecipit ante sua.

Nam. tibi cum nondum (titulus te hoe ipse docebit) Ad vitam fuerat tota peracta via,

lam tendebat iter carmen certamen ad illud, 10 Quo decreta tuo est altera palma patri;

Et tibi, dum liber hic componitur arte fabrili, Cum cunis rheda est parvula tota domus.

Nunc tarnen, haud fallor, placituris versibus ipsi Enarranda mihi si mea vita foret,

15 Hercule non aliquem vellem mihi flngere natum,

H.

2

Sluiten