Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Saneti Nieolai Feriae.

öancte pater! salve, puerorum summa voluptas, Auctor laetitiae, tristis qui tempora brumae Exhilaras; nam tu quoties et fuscus agaso Venistis, populum totum jam gaudia tangunt 5 Aetatis tenerae; trepida tune undique pompa Munera discurrunt perque urbem perque penates, Saepe pretï magni, tenuem testantia amorem Saepius, at semper grata et praebentia risum: Accedit quoniam inventum plerumque iocosum 10 Mittentis, sua dona modis abscondere miris

Dum studet atque dolis quaerentem fallere doctis. Nam latet in vili ligno carboneque nigro Argenti decus aut auri, vel pulvere turpi.

Ipse quoque ut lateat contendit muneris auctor, 15 Deprendi tarnen ille cupit post mille labores. Nunc etiam Musis opus est et carmine dulci, Scribuntque indocti doctique poëmata passim.

At cui sollicito mens est oppressa dolore,

Orci cui nocuit non exorabile numen, 20 Aut spes, blanda prius, fallax promissa negavit, Consueta quamvis resonent non atria voce,

Dulce nee alloquium moerores pectore pellat, Quamvis nulla dies ipsi iam festa videri

Sluiten