Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

60 Exsiliunt, soniturn si tintinnabula mittunt.

Crebrius illa sonant, currunt trepidantque ministrae: Pasciculos nunc exiguos, nunc pondera magna In conclave ferunt: nee longo tempore lapso Commissum vix mensa tenet; iam volvitur illud 65 Undique, iam pedibus spatium negat. Omnia ponit Sede sua genitor, partes facit et loca quaerit.

Nunc agiles flunt dextrae, nunc ordine certo Vincula solvuntur, tunicis exemptaque dona Apparent; latebrae foeni vel pulveris atri 70 Pervestigantur, magnos quae saepe labores Et varios poscunt, felix vel mentis acumen,

Prodeat ut tandem digitis retinere duobus Quod possit puer atque manu comprendere parva. Iam iacet hic illic tandem magna altaque moles 75 Absconditque solum; contemplaturque tenetque Divitias iam quisque suas; adscripta recenset, Perlustratque oculis versus quaeritque poetam. Dum dubitant alii, rident materque paterque, Pleraque quippe probe norunt sint unde profecta, 80 Nos quoque non plane fraudes artesque iocosae Decipiunt; aliis tarnen una incertior haeret De numero nostro: fuit huic nam vespera multo Largior; illa igitur cur tanto munera plura Sint sibi missa rogat mirans; turn partis origo 85 Haud parvae tenebris premitur; frustraque requirit Versiculos lepidus quis tandem panxerit illos. Nam manus haudeademquamquamperscripsithabentque Haud unum auctorem, tamen omnibus esse videtur Nescio quid commune, genus quod praeferat unum. 90 Haec fuit illa soror, qua non mihi carior ulla

— Heu dudum tegit ossa cinis gelidumque sepulcrum — Largius ingenium dederat natura, benigna Hactenus, et veneres sermonis, risus in ore Semper erat; corpus sed tantis dotibus impar 95 Ingenii: removere loco vix membra sinebat Debilitas innata; rubor — quae causa timoris

Sluiten