Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Festinare iubent, iunctis nunc viribus omnes Versiculos conflant, quos dum recitare poeta Conatur, subiti prohibent plerumque cachinni, 170 Ingenium faciente mero. Cantoribus ipse Accedo socius, nam cui sint ista legenda Ignorem quamvis, tarnen alta voce canora Carmina declamo — quorum vix pauca probantur. Musa rudis perfecit opus. Nunc denique cura 175 Condendi superest; labor haud minus ille facetus: Vilius est quanto donum pretiique minoris Cautius in charta multa iacet, atque sigilla Plura capit; lapidem pretiosum vel decus auri Roboris inculti compages sordida servat. 180 Occiderat iam sol. Nunc omnia baiulus aufert Illuc unde vias invadit pubiica rheda.

Ante meos oculos fuerant ea cuncta peracta, Praestiteramque operam, nee non ego saepe probandum Consilium dederam, sed me res magna latebat. 185 Nam quoties mirans, essent mittenda rogabam

Ista quibus „nostros tibine ut prodamus amores?" Clamarant hilares; quin et mandata ferenti Clam dederant; ultra veritus praebere iocorum Materiem cupidis, astutum protinus egi 190 Dissimulatorem, sic nempe silentia rumpi

Cuncta putans, sed me, mirum, spes ista fefellit. At mihi quid mentis fuit aut quid debuit esse, Altera cum turbam iungebat vespera totam Carorum capitum, quorum post tempora longa 195 Aedibus in patriis medius tune ipse sedebam?

Ecce ingens affertur onus, quod protinus ad se Lumina convertit mea, nee minus illud et illud, Fortibus ancillis quae vix promota duabus,

Nota mihi, manibusque meis en ille ligatus 200 Fasciculus sequitur, sequitur mox unus et alter Aedibus e notis here me spectante profectus. Omniaque ad caram video delata sororem.

Sluiten