Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Hymnus ad Mnemosynen

NABERO NABERAEQUE die IV m. Iulii A. MDCCOCV

OBLATUS.

IVlusarum genitrix: Naberi fida patrona

— Fidus erat cultor nee minus ille Tibi:

Tempus enim quantum est, ex quo simul usque legatur Illius nomen, Mnemosyneque Tuum! —

5 Nunc ades atque domum donis felicibus imple Naberi: nune nunc sit tua larga manus!

Non tarnen ut reseres doctrinae quos habet illa

Thesauros solidae Te variaeque precor:

Illorum clavem ipse tenet, gazamque recludit 10 Ut libitum est tantam — non sibi sed populo.

Ipse Tuis nunc muneribus sed gaudeat amplis,

Totaque cum domino gaudeat illa domus,

Praecipue tamen Haec, illi quam foedere sancto Lustra decem iunctam fata benigna sinunt. 15 Ipsorum mentem Tu nunc splendentibus auri Exhilara radiis, quod Tua cura tegit Tutela vigili (cuncto quoque carius auro

Hoe faciunt pressit quae Tua signa manus):

Ante oculos illis nunc stent quae gaudia foedus

Sluiten