Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Epistola

ad amicos ferias Aeademicas in annum MCM indictas eelebraturos.

Dulcia mox redeunt exacto tempora lustro Communem patriam viset cum turba virorum,

Hanc, ubi „doctorum" Sollemni voce Senatus Nomen honorque datus; quos, quamquam cura negoti 5 Solliciti muitos doctrinam mittere iussit,

Urbis amor linquit nuiiquam, quae pabula menti Praebuit et suaves lusus carosque sodales.

Ipsa quoque urbs illos exspectat laeta: colores Lintea quos mittunt resplendent lumine solis 10 Summis de tectis fluitantia, iamque fenestras Hic illic decorant flores, nee pegmata desunt Magnificam iuvenum pompam spectantibus apta.

Lauti nempe patres vere nunc denique fiunt Munifici, modicas neque opes pater ille veretur 15 Tangere, quem dubii casus seponere nummos Saepe iubent cautum; cunctis nunc unica cura Ut sua progenies condignos Pallade ludos Edat et Antiquae peragat sollemnia Matris Splendore antiquo. lam stant quoque tigna parata 20 Innumeris lucem flammis sparsura per Urbem. Crastinus illa dies dabit at miracula demum:

Sluiten