Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Claros per populi plausus intrare parato,

Tempore non visum longo dum quaerit amicum Hic illum, subitoque alii venit obvius, ecce,

Adfore quem nunquam speraverat, alter et alter 165 Prosilit hinc illinc noto clamore iocove

Confirmans dubios vel nomine quemque vocando Ridiculo, premitur tenebris iam cuius origo.

Ast ubi per plateas incedunt agmine facto Cum grege iuncta novo proles antiqua Minervae, 170 Vos tarnen agnosco, prohibent nam brachia fida Ne consueta cohors contractaque denique muitos Post annos iterum rumpatur tempore festo.

Otia cumque urbi reddit pars parva diei Compita perque vias vacuas unumve duosve 175 Palantes video, gestit nam cernere quisque Praecipue carosque locos dulcesque penates;

Sublatos cerno vultus plerumque fenestras Ad mihi dilectas, iam murmurat: „hic habitabat" Quisque sibi: risus lenis modo pervolat ora, 180 Emicat ex oculis maestis modo lucida gutta.

Hinc mihi confusus strepitus circumsonat aures Conspicor et conclave ingens, non angulus ullus Est vacuus cuius, nee quisquam stare videtur Aut sedem retinere suam, totumque moveri 185 Credideris coetum, tectumque altasque columnas; Cunctaque per nebulas cernens, nisi clamor haberet Nescio quid placidi, fugeres quantocius illinc, Est etenim vemens: nunc te risusque iocusque Et laeti retinent cantus; non ipse silere 190 Si cupias possis, modo nam te plaudere cogit Ridiculus saltus gestusve aut denique vultus, Vox modo, quae cunctis robustior una, iocoso In dulces dicto convertit cuncta cachinnos.

Illic verba sonant salvere iubentia, cantus

Sluiten