Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

VII.

Fida sed sit in aedibus Coniux quamlibet et placens, Plena gaudia non tarnen Praestat sola marito.

5 Nee magis valet hic, pio

Quamvis officio studens,

Illi coniugium suum Felix reddere solus.

Ambobus sociis opus 10 Triste qui senium fugent

Risusque alliciant leves Balba voce iocantes.

Felices quibus hoe dedit Non parcens opibus suis 15 Natura! his etenim licet

Veram vivere vitam.

Hos nee mors oculis potest Caris demere: quam sui Quisque linquit imaginem 20 Vitae vindicat ipsum.

Culmen o quibus hoe boni Contigit maneat diu!

Quod festum reditus potest Vestros aequiparare?

Sluiten