Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

200 Nostra gravem queritur cladem perpessa; cucurrit Dementi similis sub lueem turba per illam Et rapuit fregitque, manus quod frangere possint. Ad solem dubium tarnen unum agnovimus: Aulus Praenomen, nomen"... (sequitur nomenque domusque) 205 „Omnibus iste fuit furiosior, omnibus iste

Praemonstravit iter sceleris: sit poena, precamur, Digna operis tanti, poenas det primus at Aulus." „Nunc age, nunc hanc circumfer, die: ista Virorum Ipse Trium praeses — quin Lucius hunc quoque norit 210 Quis dubitet? — mihi narravit sibi reddita mane, Atque exscribendi veniam dedit." Avolat ecce Lucius, et, meditans risum compescere, currit.

Principio fortuna favet, namque invenit Aulum Nondum experrectum; cubito se sublevat ille 215 Vixque graves oculos tollens somnoque tenaci Excutiens sese cur matutinus adesset Quisve foret quaerit. Cui contra Lucius omnem Exponit causam; fictum tum voce libellum Terribili recitat, dubiam et quia clausa fenestra 220 Admittit lucem, praetenta est charta, legentis Aversa et facies, quam miris torqueat ille Saepe modis vultum non cernitur. Heu miser Aulus Obtegit ora manu. „Quid me nunc denique fiet?" Voce rogat maesta „Mentem demittere noli" 225 Lucius „haud raro magni fortuna pericli

Effugium praebet. Certe tibi non ego deero Quidquid erit. Comités primum nunc conveniam omnes Hortaborque tuos pro te causaque laborent

Quisque tua; sed enim iamdudum tu quoque surge

230 Iramo ne propera, melius prior ipse docebo".

Sluiten