Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Inflatum sermo; quis denique ünxerit ista Sit dubium, sed non scripsit pistorve coquusve". 270 „Macte animo, Pauli rursus miremur acumen" Lucius exclamat subito conversus et omnem Septimii narrat fraudem, fraudisque ministrum Se prodit, medius risüs mediusque pudoris.

Addit et haec: „nunc hinc propero ut quantocius Aulum 275 Edoceam"; clamant omnes: „num credidit ergo?" „Credidit atque amens trepida formidine iamiam Hic erit" ille refert; „ah quidquam dicere noli" Pro se quisque vocat, „iuvat istum cernere vultum Auli ridiculo roseum terrore paventem".

280 „Est operae pretium" respondet Lucius „istud, Sed ne vestra manens disturbem gaudia, iam me Amoveo, titillat enim mihi labra cachinnus".

Risor abit, plorator adest: en excipit illum Composito vultu comitum festiva caterva: 285 Semper enim, quo quisque magis se sentit inepti Convictum erroris, magis hoe laetatur adesse Qui tenebris etiam infelix versatur in isdem.

Nunc vero quos causa metus absurda levavit Nota metu, metuens adeo delectat ut omnes 290 Et quibus est demptus timor et qui dispulit illum Hunc unum densa cupiant involvere nocte.

Vix ergo assedit, vix Aulus „iamne" rogavit „Lucius huc venit?" Cuncti suspiria ducunt,

Atque alius „durum est", alius: „quis talia posset 295 Expectare?" alius: „pereant convivia" clamat.

„De nobis minus est" hic disputat: „at miser Aulus..." „Cuius in urbe habitat gens tota hac" succinit ille, Additur: „illustres cives" et: „nomen in ista Huius inest charta solum". „Sed quod magis istis 300 Me movet" (haec Pauli sententia) „proximus Aulo Finis adest huius stadii, iam proximus instat

Sluiten