Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Quam laetae resonant voces: laetemur et ipsi: Consilium dat saepe merum". Sic fatur et intrat.

Heu miser! in primo iam limine murmur ad aures 3io Perlatum fugiat facit ut fiducia longe,

Formidoque novis exsurgat viribus aucta.

Nempe „Aulum" vocat hic, de „Praeside" mussitat ille; Certa voce aliquis nunc: „venit epistola" narrat, Nunc veteris Rheni cives quin nominet alter H45 Haud dubium est; iamiamque unus conversus ad ipsum : „Aule, fatemur enim, casus nos perculit omnes Iste tuus, nee se quaerentibus obtulit ullum Effugium: quid agas? Certe, nisi fallor, in urbe Non poteris remanere diu". Sic fatus in umbram 350 Se recipit plutei. Post hunc: „quam tempore iniquo!" Alter, et aversus quassat caput. Haud mora longa Undique iam miserum circumstat circulus Aulum, Hic titulum memorat speratum, dedecus ille, Crudelemque vocat legem miserosque parentes. 355 Adstupet infelix lugentibus Aulus, at illi,

Ut si de digitis caderet res parva frequenter,

Saepe genu flectunt, curvo stant corpore saepe; Est etiam qui repat humi, nee se levet ante Quam fuerit nactus quorum post terga latebit.

360 Quae misero nox illa fuit: nunc iudicis ora

Torva videt, nunc se sentit iam carcere clausum. Sermonemque gravem patris matrisque querelas Audit et ad finem se contemplatur honesto Excussum stadio iam sustentacula vitae 365 Yilia quaerentem peregrina vel arma secutum. Pallida vix igitur conspexit lumina solis,

Invisum properat quam primum linquere lectum, Et matutinis corpus recreare pruinis.

O fortuna, tibi qualem nunc ludere lusum

Sluiten