Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Septimius monet: „in lecto tibi cuncta parata,

Indue et adversis foribus te proripe in ipsum 405 Vestibulum, interea longis sermonibus istos

Detineo: ad portam — neque erit mora longa — manere Me poteris." Dixit foribusque intrare cubile Imperio docilem cogit communibus Aulum.

Quem simul amovit, suspensis passibus ipse 410 Vestibulum ingressus quidquid dare lumina possit Ponit et accendit: paries laqueariaque alba Resplendent, claroque die perfunditur Aulus Iamiam procedens: muliebris pectora vestis Angit et ad talos fiustra descendere tentat. 415 Impositumque iugum collo non fortiter haeret,

Nutat et hac illac reboantes incutit urnas.

Attigit ut scalas, aulaeum tollitur, atque Prosilit en armata cohors: „in nomine Regis" Centurio clamat, promit quoque vincula lictor. 420 Deflciunt miserum vires, iam bracchia praebet Captivus, subito resonant hic atria risu;

Suspicit: agnoscit Sextum, vicinus et illi Paulus adest, hinc non longe stat Lucius: omnem Vix oculis credens agnoscit denique turbam 425 Ipse suam, quorum urbani fert militis ille

Cristatam galeam, zonam hic, hic arma tremenda. Arripiunt omnes Aulum, ludibria demunt, Attolluntque humeris, vox notaque percutit aures: „Paulus habet vinum".

Iam, lector, cetera desunt.

Sluiten