Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

25 Sed si forte velint numeris exponere sensus, Versibus et vere mentem aperire suam,

Egregie maestum sic possint claudere carmen

— Nam miserabilibus nunc opus est elegis —: „Ergo quod morior modicos fugioque labores, 30 Meque haud sollicitae taedia lucis habent,

Gratia, Musa, tibi —" die clarius, o bone, vocem

Tolle, tuas ne non audiat illa preces:

Exulat hinc longe: nunc quae tibi Musa videtur, Carmina quaeque tibi suppeditatque modos, 35 — Utere luminibus — tibi non crudelis Erinnys Noscitur, an facies haud ea saeva satis?

Expulit haec Helicone Deas, spoliavit Olympum

Numinibus, quorum nunc tenet Una locum, Nescio quae; nomen datur huic, ni fallor, 'Avuyr.ri, 4() Nomine sed tristi tristius imperium.

Musa nova haud unquam miseris solatia praebet

Afflictos multo deprimit ista magis,

Dat pro sole lutum, pro laeto lumine caenum, Somnia pro risu plena timoris habet; 45 Extorres patria non haec abducit ab Histro, Sedibus in patriis invenit exilium;

Florida maerenti non ulla excogitat arva,

Speluncas aperit Tartareasque vias,

Mergit et huc miseros. Helicon nee cognitus ulli 50 Absit ut ad superos lumina tollat homo!

Nempe „Dei" quondam qui dicebatur „imago"

„Humana" huic posthac „bestia" nomen erit. Quosque sacerdotes tristis sibi Musa creavit, His quoque Nasonis verba novare licet. 55 Horum quisque ei enim, dum densum conspicit agmen Mirantum stupide seque suumque chorum:

„Vates his ego sum quia non intelligor ulli" Intonat et — felix adstupet ipse sibi.

En circum mensam clari sub lumine lychni oo Splendentem ante focum laeta corona sedet:

Sluiten