Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Tota domus praesto est, sua cuique negotia curae

Dulcia, quïs fiat vespera grata magis. Hic percurrit acus ramum foliumve rosamve,

Lanae vel varius ponitur arte color,

65 Illic artificis clari spectatur imago,

Scribitur aut lepidi litera plena ioci,

Excitat hic risum fabellae salsa venustas,

Ast illic rugas ypfqoos in ora vocat.

Sant hilares omnes, cum gnato mater adulto, 70 Parvis cum pueris ridet adulta soror.

At plerumque tacet perturbatusque videtur Nescioquidque mali saepe timere pater:

Scilicet hic novit tempus nunc esse diei,

Sollicitum sese quo vigilare decet;

75 Hoe est cur, sonitum cum tintinnabula mittunt, Auribus arrectis ianitor esse paret.

Exsilit et tandem, vox est ubi cognita certa,

Obvius ancillae currit et ipse suae.

Huic adimit pondus — librorum nempe novorum: 80 Hi dederant curas, hic fuit ille metus!

Quos ubi compositos ferrato carcere clausit,

Denique cum laetis laetus et ipse sedet.

Se penes esse malum quoniam nunc denique novit Horrendum cara mox prohibere domo. 85 Mox etenim, cunctos cum dulcis somnus habebit, Defraudans noctem, fors sit et ante diem, Apposito cautus lustrabit lumine, si quis Hostis in incautam serpserit arte casam Innocui vultus, proli matrique timendus 90 —Charta nihil celat nam quotaquaeque mali? —

Hic secum: „nautis illa est comoedia digna,

Sed madidis, vappam nempe olet ista nimis; En liber, in turpi cella qui lectus, ut aiunt,

Ipsis prostibulis ora rubore notet."

95 Sic ait, et quae sint penetralibus apta pudicis Edicit censor quaeque abigenda procul.

H.

5

Sluiten