Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ruhnkenii epistola

recitata in convivio quod Naberus Mnemosynes sodalibus mense Ianuario A. MDCCCCII obtulit.

RUHNKENIUS NABERO S. P. D.

Quid numeros mirare meos, Nabere, modosque,

An non res illud flagitat ipsa decus?

Laetitiae tantum certe mihi praebuit illa,

Surgeret ut tenebris clarior hisce dies.

5 Nempe per Elysios campos perque arva piorum Dum spatior, rerum nescioquid meditans,

Obvius ille mihi, quo nunquam carior hisce

Sedibus accessit candidiorque comes.

Vix opus est, Nabere, tibi iam dicere nomen, 10 Haec quia demonstrant sic quoque dicta virum; Addere et hoe possum: postquam ille advenit, Athenis

Debitus antiquis hic renovatur honor:

Yersiculi resonant Graeci, ioca, dicta, nee unquam Tam prope me tellus Cecropis ante fuit.

15 Hunc ego conspiciens: „— hilaris, Cobete, videris Nescioqui solito nunc mihi quippe magis — Ede quid in mentem iucundi venerit." Ille

— Laetus enim semper, tune tamen ore nitor Urbano et lepido mirus splendebat in illo — 20 „O gratare mihi, candidus hicce dies!

Sluiten