Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Eustathium: debet tantum opus esse senis! At miror rebus cunctis impensius unam: 60 Sermonis lepidi tam iuvenile decus.

Quaeso num senis illud? eram quando aviög ifiavrov

JeivÓTarog, sic me scribere vix memini.

Aevi felicis nam spirant omnia vitam,

Flore iuventutis pagina quaeque nitet." 65 „Est etenim vere iuvenis" tune ille reponit,

Quaque antehac viguit nunc quoque mente viget: Pelici nondum rapuerunt tempora quidquam,

Nam vere felix est maneatque diu!

Hoe etenim non ulla viro sapientia praestat, 70 Non doctrina sagax, fertile et ingenium:

Polleat his etenim quamvis, natura benigna Pulchra magis multo raraque dona dedit:

Nempe dedit placidos mores et amabile pectus,

Unde odium mordax livor et omnis abest: 75 Tam bene quis potuit duris ignoscere dictis, Innocuosve unquam tam bene ferre iocos?

Haec corpus vegetum praestant mentemque vigentem,

Praestabuntque diu, ni malus augur ego;

Quoque magis dicam felicem: filius illi 80 Est, artis nostrae iuris an ille magis Consultus dubito: sic extendetur in aevum, Mnemosynae iunctum nomen et illud erit."

Motus eram dictis: „quid si mittamus ad illum Colloquium nostrum? Die mihi, nonne placet?" 85 Sic ego et ille: „placet". Luchtmansi curre, viaque Arcana, soli quae tibi nota satis,

Exemplar nitide scriptum pulchreque ligatum,

Egregio dignum denique, mitte, viro.

Hoe unum adde tarnen: nulli Romana Camena 90 Notior est quoniam, versibus hisce roga Sit lenis iudex: nam iudice doctior illo Mortalis nemo aut aequior esse potest.

Sluiten