Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Cornelius Gallus Parthenio.

Ohe, quid mihi nunc a te perfertur, amice,

0 decus, o gentis gloria grammaticae!

En teneo librum, quo nullum carius aurum:

Nomen ab interitu vindicat iste tuum!

Gratia magna tibi! Nunc denique quotquot amantes

Tristia pertulerint noscere fata datur;

In tenebris densis latitantum carmina vatum

Vestigare tibi sedula cura fuit,

Sparsasque hic illic constringere corpus in unum 10 Historias: gravis hic herculeusque labor! Parthenii docti splendescet fama perennis, Materiam doctis nam dabit istud opus:

His facis Euphorion Hermesianaxque poetae Ignoti ne sint Lesbius aut Phanias,

la lam certamen erit Xanthus quis quisque Neanthes Quaerere, Timaei quis fueritque liber,

Historiam an versus Theophrastus scripserit ille, Nomine quo fuerit carmen Aristocriti.

Non tamen ista tuo quaesita est gloria libro, 20 Te bene si novi consiliumque tuum.

Sed m e a, quae seinper, tibi nunc quoque gloria curae,

Consulis ingenio nunc quoque, care, meo. Doctorum numero vatum me ponis in illo,

Sluiten