Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Stant in prospectu sublimi vertice montes, fio Aeternae decorat quos diadema nivis.

Talia contemplans num quisquam carmine docto

Quae neque sunt neque erunt concelebrare queat? Nescioquid nunc ipsa mihi nemora alta loquuntur, Nescioquid narrat limpidus ille lacus, 65 Nescioquid leni mihi murmurat aura susurru, Cumque mari vasto rivulus ille loquax.

Alloquor ista silens, his adridere voluptas

His etiam lacrimas fundere summa mihi.

Nunc obscura quidem sunt omnia quae mihi pectus "0 Volvit et obscuris vocibus usque petor,

Et tamen o posthac mihi cuncta haec clara futura

Mens mea nil dubitans augurat ipsa sibi; Verbaque non deferunt animos motura legentum Non levius quam nunc me mihi visa movent. 75 Custodes ovium specto spectoque colonos,

Et mihi — ne ride! — iam labor iste placet: Nunc apium dominus fio, nunc rusticus ipse,

Ducit et ad fontem meque gregemque canis. Iamque domum refero-quid censes? carmina?nondum; so Unde tamen possit crescere carmen adest:

Non ut Aristaeus taurorum sanguine fuso

Examen stridens excitet inde novum;

Non nisi quae vitam reddat mihi surgit imago

At quanto vita pulchrior illa tamen;

Somnia vita mihi praebet, sed somnia vera, Dum vigilo fiunt haec mihi certa magis.

O quando dabitur carmen mihi, tangere mentes

Quod queat incomptas, rustica corda virüm. Exulet hinc longe trivit quodcunque vetustas, 9<J Communesque loei rhetoricusque color.

Nunc sermone opus est, pectus quem subiicitipsum,

Sluiten