Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Sit clarus, dictis plus tamen ille tegat. Mo capiant pauci, sint multa obscura profanis, Sentiat hic mecum qui mea verba leget.

95 „Bruta tibi sapiunt, vates, tibi muta loquuntur, lam video, sordent urbs hominesque tibi."

Haud equidem mirer si sic, urbane, ioceris; Urbanos homines talia verba decent.

Et loqueris vere, fateor, mihi sordida sordent: 100 Num tibi, die, fumo squalida tecta nitent?

Nee facunda mihi plaustra aut ad summa domoruni Machina quae stridens pondera magna rapit.

At genus humanum fuit haud mihi carius unquam, Denique nunc hominum vox mihi grata sonat: 105 Hic homines quoniam veros nunc denique cerno, Non quos ostendit sera lucerna tibi.

Yivitur ad solem hic, silvarum novimus umbram, Doctam istam novi sed miser unus ego.

Ludentes speculor pueros lepidasque puellas, 110 Carminis indocti percipioque modos.

Callimachi manes ignoscite tuque Phileta:

Discipulum iam iam me schola nacta nova est.

Turba sagax haec usque novos ludosque iocosque Invenit, o vitae quot simulacra ciet!

115 Nam modo bella gerunt: non tantum nomine pugnax Iulius hoe placido vivit in oppidulo.

De stipulis aquilas iactant et frondea signa Et tuba de charta veraque vitis adest;

In speciem nunc castelli cumulatur arena 120 Longaque Gergoviae fingitur obsidio;

Stant bene cum turres, cum moenia fossaque ducta, Hostibus hinc illinc et data castra sua,

Expugnator adest, qui disiicit utraque, fluctus, O quantos plausus ille triumphus habet! 125 Iudicium modo fit: sedet alto caespite praetor, Clepsydraeque locum fracta lagena tenet,

Sluiten