Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Tullus Propertio.

Vallis Aricinae nuper dum frigora capto

Versiculos recolens, care poeta, tuos,

Ante oculosque mihi dulcis versatur imago

Plurima, depinxit quam tua docta manus, Cynthia dum volitat curru comitata nepotis,

Dum Borea natos arbore ludit Hylas,

Dumque natat Paetus, vinctum sub tecta puellae

Immemorem dum te turba iocosa trahit, Natalem laete celebrat dum Cynthia tecum, i(J Amissamque tibi somnia restituunt,

Lumina demittens proiectas forte tabellas

Nescioquas video. Vix mihi cura fuit Tollere detritum lignum detritaque vincla;

Sublatum tandem pulvere quassa manus Liberat. Interea tractans versansque repertum Thesaurum (heu iamiam fluminis ille natat In mediis undis,) iacturus proloquor istud:

„Vulgari buxo sordida cera fuit,"

Confestimque inhibens quam brachia saeva minantur

Perniciem, foveo spemque metumque simul. Sic etenim mecum loquor: „o si cera Properti Haec foret, amissam carmine quam gemuit Isto mellito, quo nullum suavius aetas Clla tulit, nullum suavius ulla feret.

O ego si cernam nunc hic quod scribit amator

Sluiten