Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Transigat hanc litem quisquis acumen habet. At „citus haec" Venusinus adest qui iure reposcat Scripsit enim prior hic: „atque meo citus haec.' Vox „aliqua" haud rara est: „aliquis latet error"

[habemus

100 Virgilii primo:.... surripuisse putem.

Rarius at contra est multo „proponere" verbum,

Unde habeat dubito .... certe alicunde tenet. Denique quaerenti superest vox sola „columna"; Ne frustra quaeras haec tibi iam recito: 105 „Porta ad versa ingens solidoque adamante columnae' Atque suum poteris reddere Virgilio.

Excipit has nugas crimen, quod scribere dextra

— Sic iam nunc tremit heu! — vix mea vix poterit „Nil habet iste sui vates, sed pauca Catulli, 110 Flacci plura tenet, cetera Virgilii."

Qua poena, mihi die, est ista calumnia digna?

Remmia lex dicat! lenis an illa nimis? Ad Maecenatem nunc nunc tibi currere tempus, Hic tibi vindictam subsidiumque feret: 115 Vatibus hic carus semper, praefectus et urbis, Atque malos cives quaerere munus habet: Vestiget socios, sontem vestiget et ipsum,

Praetoremque ad se iudiciumque vocet.

Iudex sit quisquis vates gratusque Camenis, 120 Ne quisquam istorum salvus abire queat.

Kappa notet frontem, sic totam denique turbam Aeternum mittat Caesar in exsilium.

Sluiten