Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Sublimi te equidem rebar de sede reversam Aetherii plausus aure tenere sonum.

65 Illud post tempus lux haec divina videtur

Nee sine honore unquam praetereunda mihi. Qualis tune fueras, talem te mane videbam;

Coelestisque iterum risus in ore fuit:

Dilectum gnatum sic hortabaris ut esset 70 Voti suscepti propositique memor.

Nil opus est monitis, mater: tuus ecce sacerdos

Annua quae fiant iam tibi sacra parat;

At non gaudentum resonabunt vocibus illa:

Nunc mihi grata quies, nunc loca sola placent. 75 Adiacet huic urbi campus viridissimus herbis Floribus et variis ridet ubique solum,

Umbraque grata cadit, nam cingitur undique silva,

Quae solis radiis datque negatque viam. Hic, mater, sunt busta tibi sanctumque sepulchrum, 80 A me suprema est haec tibi lecta domus.

Quo te perducta simul est satus hortulus iste,

Cingit qui titulum condecoratque tuum:

Exiguus lapis est, modice laudantia pauca, Sed quae dictat amor, veraque verba tenet. 85 Huc nova serta fero, sedes has floribus orno, Atque haec ad dominam dulcia verba loquor: Ecce salutatum, mater, te tempore sacro

Advenit et celebrat, teque tuumque diem Filius ille, fuit quo nil tibi carius unquam, 90 Ille animi quondam maxima cura tui:

Quem tu maerentem cernens magis ipsa dolebas,

Gaudia cuius erant gaudia summa tibi.

Erigere afflictum consolarique iacentem O quam tu poteras alloquiumque tuum. 95 Reddita saepe tuis illi est fiducia verbis,

Audacem poterant haec cohibere nimis.

At cum conspiceres iratum animoque calentem,

In pectus reJiit te revocante quies.

O quam saepe Deus de gnati sorte timentis

Sluiten